Znaleziono 3081 Wyniki dla: Sun
Et sicut virgini amanti ornamenta, ita accepto auro fabricati sunt. (Liber Baruch 6, 8)
Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii: (Liber Baruch 6, 14)
non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum. (Liber Baruch 6, 15)
Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium. (Liber Baruch 6, 16)
Et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum: ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur. (Liber Baruch 6, 17)
Lucernas accendunt illis, et quidem multas, ex quibus nullam videre possunt: sunt autem sicut trabes in domo. (Liber Baruch 6, 18)
Corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt, dum comedunt eos, et vestimentum ipsorum, et non sentiunt. (Liber Baruch 6, 19)
Unde sciatis quia non sunt dii: ne ergo timueritis eos. (Liber Baruch 6, 22)
Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis. (Liber Baruch 6, 24)
De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Scientes itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos. (Liber Baruch 6, 28)
et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt. (Liber Baruch 6, 30)
Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere: neque regem constituere possunt, neque auferre. (Liber Baruch 6, 33)