Znaleziono 3081 Wyniki dla: Sun
Sed et nos rescripsimus vobis: Pecora nostra, et possessiones nostræ, vestræ sunt: et vestræ, nostræ: mandavimus itaque hæc nuntiari vobis. (Liber I Maccabaeorum 12, 23)
Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum: (Liber I Maccabaeorum 12, 24)
At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium. (Liber I Maccabaeorum 12, 50)
Et videntes hi qui insecuti fuerant, quia pro anima res est illis, reversi sunt: (Liber I Maccabaeorum 12, 51)
Vindicabo itaque gentem meam, et sancta, natos quoque nostros, et uxores: quia congregatæ sunt universæ gentes conterere nos inimicitiæ gratia. (Liber I Maccabaeorum 13, 6)
Et si qui ex vobis apti sunt conscribi inter nostros, conscribantur, et sit inter nos pax. (Liber I Maccabaeorum 13, 40)
Defecit impugnans eos super terram: reges contriti sunt in diebus illis. (Liber I Maccabaeorum 14, 13)
Et auditum est Romæ quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde. (Liber I Maccabaeorum 14, 16)
Et lectæ sunt in conspectu ecclesiæ in Jerusalem. Et hoc exemplum epistolarum, quas Spartiatæ miserunt: (Liber I Maccabaeorum 14, 19)
Legati, qui missi sunt ad populum nostrum, nuntiaverunt nobis de vestra gloria, et honore, ac lætitia: et gavisi sumus in introitu eorum. (Liber I Maccabaeorum 14, 21)
in conventu magno sacerdotum, et populi, et principum gentis, et seniorum regionis, nota facta sunt hæc: quoniam frequenter facta sunt prælia in regione nostra, (Liber I Maccabaeorum 14, 28)
Et in diebus ejus prosperatum est in manibus ejus, ut tollerentur gentes de regione ipsorum, et qui in civitate David erant, in Jerusalem in arce, de qua procedebant, et contaminabant omnia quæ in circuitu sanctorum sunt, et inferebant plagam magnam castitati: (Liber I Maccabaeorum 14, 36)