Znaleziono 3198 Wyniki dla: Sum
Et ingressus est prætorium iterum: et dixit ad Jesum: Unde es tu? Jesus autem responsum non dedit ei. (Evangelium secundum Ioannem 19, 9)
Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet. (Evangelium secundum Ioannem 19, 11)
Pilatus autem cum audisset hos sermones, adduxit foras Jesum: et sedit pro tribunali, in loco qui dicitur Lithostrotos, hebraice autem Gabbatha. (Evangelium secundum Ioannem 19, 13)
Tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur. Susceperunt autem Jesum, et eduxerunt. (Evangelium secundum Ioannem 19, 16)
ubi crucifixerunt eum, et cum eo alios duos hinc et hinc, medium autem Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 18)
Dicebant ergo Pilato pontifices Judæorum: Noli scribere: Rex Judæorum: sed quia ipse dixit: Rex sum Judæorum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 21)
Postea sciens Jesus quia omnia consummata sunt, ut consummaretur Scriptura, dixit: Sitio. (Evangelium secundum Ioannem 19, 28)
Cum ergo accepisset Jesus acetum, dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 30)
Ad Jesum autem cum venissent, ut viderunt eum jam mortuum, non fregerunt ejus crura, (Evangelium secundum Ioannem 19, 33)
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad Jesum nocte primum, ferens mixturam myrrhæ et aloës, quasi libras centum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 39)
Ibi ergo propter parasceven Judæorum, quia juxta erat monumentum, posuerunt Jesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)
Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est. (Evangelium secundum Ioannem 20, 14)
