Znaleziono 3198 Wyniki dla: Sum
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 5)
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi. (Evangelium secundum Matthaeum 28, 20)
Et prædicabat dicens: Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus. (Evangelium secundum Marcum 1, 7)
Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare. (Evangelium secundum Marcum 2, 19)
Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit. (Evangelium secundum Marcum 2, 21)
Et si Satanas consurrexerit in semetipsum, dispertitus est, et non poterit stare, sed finem habet. (Evangelium secundum Marcum 3, 26)
sine parabola autem non loquebatur eis: seorsum autem discipulis suis disserebat omnia. (Evangelium secundum Marcum 4, 34)
Et dimittentes turbam, assumunt eum ita ut erat in navi: et aliæ naves erant cum illo. (Evangelium secundum Marcum 4, 36)
Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: (Evangelium secundum Marcum 5, 6)
Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus. (Evangelium secundum Marcum 5, 9)
et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt. (Evangelium secundum Marcum 5, 15)
Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. (Evangelium secundum Marcum 5, 21)