Znaleziono 3198 Wyniki dla: Sum
Sacerdotes autem psallebant hymnos usquequo consumptum esset sacrificium. (Liber II Maccabaeorum 1, 30)
Cum autem consumptum esset sacrificium, ex residua aqua Nehemias jussit lapides majores perfundi. (Liber II Maccabaeorum 1, 31)
Quod ut factum est, ex eis flamma accensa est: sed ex lumine quod refulsit ab altari, consumpta est. (Liber II Maccabaeorum 1, 32)
Magnifice etenim sapientiam tractabat: et ut sapientiam habens, obtulit sacrificium dedicationis et consummationis templi. (Liber II Maccabaeorum 2, 9)
Sicut et Moyses orabat ad Dominum, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum, sic et Salomon oravit, et descendit ignis de cælo et consumpsit holocaustum. (Liber II Maccabaeorum 2, 10)
Et dixit Moyses: Eo quod non sit comestum quod erat pro peccato, consumptum est. (Liber II Maccabaeorum 2, 11)
Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus. (Liber II Maccabaeorum 2, 27)
fiebat ut et ipsi reges et principes locum summo honore dignum ducerent, et templum maximis muneribus illustrarent: (Liber II Maccabaeorum 3, 2)
ita ut Seleucus Asiæ rex de redditibus suis præstaret omnes sumptus ad ministerium sacrificiorum pertinentes. (Liber II Maccabaeorum 3, 3)
Sed cum venisset Jerosolymam, et benigne a summo sacerdote in civitate esset exceptus, narravit de dato indicio pecuniarum, et cujus rei gratia adesset, aperuit: interrogabat autem si vere hæc ita essent. (Liber II Maccabaeorum 3, 9)
Tunc summus sacerdos ostendit deposita esse hæc, et victualia viduarum et pupillorum: (Liber II Maccabaeorum 3, 10)
decipi vero eos qui credidissent loco et templo quod per universum mundum honoratur pro sui veneratione et sanctitate, omnino impossibile esse. (Liber II Maccabaeorum 3, 12)