Znaleziono 6 Wyniki dla: Suave
Produxitque Dominus Deus de humo omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave lignum etiam vitæ in medio paradisi, lignumque scientiæ boni et mali. (Liber Genesis 2, 9)
Et adolebit incensum super eo Aaron, suave fragrans, mane. Quando componet lucernas, incendet illud : (Liber Exodus 30, 7)
Octogenarius sum hodie: numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum? aut delectare potest servum tuum cibus et potus? vel audire possum ultra vocem cantorum atque cantatricum? quare servus tuus sit oneri domino meo regi? (Liber II Samuelis 19, 35)
Laudate Dominum, quia bonus Dominus ; psallite nomini ejus, quoniam suave. (Liber Psalmorum 134, 3)
Ut quid mihi thus de Saba affertis, et calamum suave olentem de terra longinqua? Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. (Liber Ieremiae 6, 20)
Jugum enim meum suave est, et onus meum leve. (Evangelium secundum Matthaeum 11, 30)