Znaleziono 785 Wyniki dla: Suam
Et iste numerus robustorum David: Jesbaam filius Hachamoni princeps inter triginta: iste levavit hastam suam super trecentos vulneratos una vice. (Liber I Paralipomenon 11, 11)
Abisai quoque frater Joab ipse erat princeps trium, et ipse levavit hastam suam contra trecentos vulneratos, et ipse erat inter tres nominatissimus, (Liber I Paralipomenon 11, 20)
inter triginta primus, verumtamen ad tres usque non pervenerat: posuit autem eum David ad auriculam suam. (Liber I Paralipomenon 11, 25)
Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. (Liber I Paralipomenon 13, 9)
Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ. (Liber I Paralipomenon 16, 43)
Et dixit David: Solomon filius meus puer parvulus est et delicatus: domus autem, quam ædificari volo Domino, talis esse debet ut in cunctis regionibus nominetur: præparabo ergo ei necessaria. Et ob hanc causam ante mortem suam omnes præparavit impensas. (Liber I Paralipomenon 22, 5)
Et ubicumque opus est aurum de auro, et ubicumque opus est argentum de argento, opera fiant per manus artificum: et si quis sponte offert, impleat manum suam hodie, et offerat quod voluerit Domino. (Liber I Paralipomenon 29, 5)
Et convertit rex faciem suam, et benedixit universæ multitudini Israël (nam omnis turba stabat intenta), et ait: (Liber II Paralipomenon 6, 3)
tu audies de cælo, et facies judicium servorum tuorum, ita ut reddas iniquo viam suam in caput proprium, et ulciscaris justum, retribuens ei secundum justitiam suam. (Liber II Paralipomenon 6, 23)
si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus, cognoscens plagam et infirmitatem suam, et expanderit manus suas in domo hac, (Liber II Paralipomenon 6, 29)
Expletis autem viginti annis postquam ædificavit Salomon domum Domini et domum suam, (Liber II Paralipomenon 8, 1)
Rex autem Salomon dedit reginæ Saba cuncta quæ voluit, et quæ postulavit, et multo plura quam attulerat ad eum: quæ reversa abiit in terram suam cum servis suis. (Liber II Paralipomenon 9, 12)
