Znaleziono 1870 Wyniki dla: Spe
Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes. (Liber Ecclesiasticus 40, 22)
a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. (Liber Ecclesiasticus 41, 25)
Non duplices sermonem auditus de revelatione sermonis absconditi: et eris vere sine confusione, et invenies gratiam in conspectu omnium hominum. Ne pro his omnibus confundaris, et ne accipias personam ut delinquas: (Liber Ecclesiasticus 42, 1)
De disciplina insensati et fatui, et de senioribus qui judicantur ab adolescentibus: et eris eruditus in omnibus, et probabilis in conspectu omnium vivorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 8)
Omni homini noli intendere in specie, et in medio mulierum noli commorari: (Liber Ecclesiasticus 42, 12)
Sol illuminans per omnia respexit, et gloria Domini plenum est opus ejus. (Liber Ecclesiasticus 42, 16)
Cognovit enim Dominus omnem scientiam, et inspexit in signum ævi, annuntians quæ præterierunt et quæ superventura sunt, revelans vestigia occultorum. (Liber Ecclesiasticus 42, 19)
Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ. (Liber Ecclesiasticus 43, 1)
Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. (Liber Ecclesiasticus 43, 2)
In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris: (Liber Ecclesiasticus 43, 3)
Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus. (Liber Ecclesiasticus 43, 10)
Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. (Liber Ecclesiasticus 43, 12)