Znaleziono 1870 Wyniki dla: Spe
sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate. (Epistula ad Ephesios 1, 4)
in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ; (Epistula ad Ephesios 1, 10)
ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ; (Epistula ad Ephesios 1, 12)
illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis, (Epistula ad Ephesios 1, 18)
quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. (Epistula ad Ephesios 2, 12)
si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: (Epistula ad Ephesios 3, 2)
et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: (Epistula ad Ephesios 3, 9)
Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. (Epistula ad Ephesios 4, 4)
qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. (Epistula ad Ephesios 4, 19)
secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem. (Epistula ad Philippenses 1, 20)
Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos: ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 19)
Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt. (Epistula ad Philippenses 2, 23)