Znaleziono 1417 Wyniki dla: Sol
Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra. (Evangelium secundum Marcum 6, 47)
Et conveniunt ad eum pharisæi, et quidam de scribis, venientes ab Jerosolymis. (Evangelium secundum Marcum 7, 1)
Et statim apertæ sunt aures ejus, et solutum est vinculum linguæ ejus, et loquebatur recte. (Evangelium secundum Marcum 7, 35)
Et responderunt ei discipuli sui: Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine? (Evangelium secundum Marcum 8, 4)
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos, et transfiguratus est coram ipsis. (Evangelium secundum Marcum 9, 1)
Erant autem in via ascendentes Jerosolymam: et præcedebat illos Jesus, et stupebant: et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura. (Evangelium secundum Marcum 10, 32)
Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus: (Evangelium secundum Marcum 10, 33)
Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis, (Evangelium secundum Marcum 11, 1)
et ait illis: Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit: solvite illum, et adducite. (Evangelium secundum Marcum 11, 2)
Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio: et solvunt eum. (Evangelium secundum Marcum 11, 4)
Et quidam de illic stantibus dicebant illis: Quid facitis solventes pullum? (Evangelium secundum Marcum 11, 5)
Et introivit Jerosolymam in templum: et circumspectis omnibus, cum jam vespera esset hora, exiit in Bethaniam cum duodecim. (Evangelium secundum Marcum 11, 11)