Znaleziono 1417 Wyniki dla: Sol
Verumtamen, domine mi rex, in te oculi respiciunt totius Israël, ut indices eis quis sedere debeat in solio tuo, domine mi rex, post te. (Liber I Regum 1, 20)
quia sicut juravi tibi per Dominum Deum Israël, dicens : Salomon filius tuus regnabit post me, et ipse sedebit super solium meum pro me : sic faciam hodie. (Liber I Regum 1, 30)
Et ascendetis post eum, et veniet, et sedebit super solium meum, et ipse regnabit pro me : illique præcipiam ut sit dux super Israël et super Judam. (Liber I Regum 1, 35)
Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David. (Liber I Regum 1, 37)
Sed et Salomon sedet super solium regni. (Liber I Regum 1, 46)
et locutus est : Benedictus Dominus Deus Israël, qui dedit hodie sedentem in solio meo, videntibus oculis meis. (Liber I Regum 1, 48)
ut confirmet Dominus sermones suos quos locutus est de me, dicens : Si custodierint filii tui vias suas, et ambulaverint coram me in veritate, in omni corde suo et in omni anima sua, non auferetur tibi vir de solio Israël. (Liber I Regum 2, 4)
Et nunc vivit Dominus, qui firmavit me, et collocavit me super solium David patris mei, et qui fecit mihi domum, sicut locutus est, quia hodie occidetur Adonias. (Liber I Regum 2, 24)
Quam ob rem cogito ædificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens : Filius tuus, quem dabo pro te super solium tuum, ipse ædificabit domum nomini meo. (Liber I Regum 5, 5)
Porticum quoque solii, in qua tribunal est, fecit : et texit lignis cedrinis a pavimento usque ad summitatem. (Liber I Regum 7, 7)
Tales autem rotæ erant quales solent in curru fieri : et axes earum, et radii, et canthi, et modioli, omnia fusilia. (Liber I Regum 7, 33)
Convenitque ad regem Salomonem universus Israël in mense Ethanim, in solemni die : ipse est mensis septimus. (Liber I Regum 8, 2)