Mosaico decorativo

Znaleziono 2806 Wyniki dla: Sit

  • Quam ob rem præmisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. (Liber II Maccabaeorum 14, 19)

  • Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellæ prolatæ sunt, et positæ. (Liber II Maccabaeorum 14, 21)

  • Morabatur autem Nicanor Jerosolymis, nihilque inique agebat: gregesque turbarum quæ congregatæ fuerant, dimisit. (Liber II Maccabaeorum 14, 23)

  • Itaque rex exasperatus, et pessimis hujus criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens graviter quidem se ferre de amicitiæ conventione, jubere tamen Machabæum citius vinctum mittere Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 14, 27)

  • Quod cum ille cognovit, fortiter se a viro præventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, jussit sibi tradi virum. (Liber II Maccabaeorum 14, 31)

  • Hic multis temporibus continentiæ propositum tenuit in Judaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia. (Liber II Maccabaeorum 14, 38)

  • Volens autem Nicanor manifestare odium quod habebat in Judæos, misit milites quingentos ut eum comprehenderent. (Liber II Maccabaeorum 14, 39)

  • Judæis vero qui illum per necessitatem sequebantur, dicentibus: Ne ita ferociter et barbare feceris, sed honorem tribue diei sanctificationis, et honora eum qui universa conspicit: (Liber II Maccabaeorum 15, 2)

  • Et respondentibus illis: Est Dominus vivus ipse in cælo potens, qui jussit agi septimam diem: (Liber II Maccabaeorum 15, 4)

  • Singulos autem illorum armavit, non clypei et hastæ munitione, sed sermonibus optimis et exhortationibus, exposito digno fide somnio, per quod universos lætificavit. (Liber II Maccabaeorum 15, 11)

  • Erat autem hujuscemodi visus: Oniam, qui fuerat summus sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judæorum. (Liber II Maccabaeorum 15, 12)

  • Et cum jam omnes sperarent judicium futurum, hostesque adessent atque exercitus esset ordinatus, bestiæ equitesque opportuno in loco compositi, (Liber II Maccabaeorum 15, 20)


"O trabalho é tão sagrado como a oração". São Padre Pio de Pietrelcina