Znaleziono 2806 Wyniki dla: Sit
Vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum. (Liber Iob 10, 12)
Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies? (Liber Iob 11, 7)
Et habebis fiduciam, proposita tibi spe: et defossus securus dormies. (Liber Iob 11, 18)
Quid est homo ut immaculatus sit, et ut justus appareat natus de muliere? (Liber Iob 15, 14)
Sonitus terroris semper in auribus illius: et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. (Liber Iob 15, 21)
Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem, circumspectans undique gladium. (Liber Iob 15, 22)
Cum se moverit ad quærendum panem, novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies. (Liber Iob 15, 23)
Operuit faciem ejus crassitudo, et de lateribus ejus arvina dependet. (Liber Iob 15, 27)
Non credet, frustra errore deceptus, quod aliquo pretio redimendus sit. (Liber Iob 15, 31)
Nunc autem oppressit me dolor meus, et in nihilum redacti sunt omnes artus mei. (Liber Iob 16, 8)
Conclusit me Deus apud iniquum, et manibus impiorum me tradidit. (Liber Iob 16, 12)
Immisit enim in rete pedes suos, et in maculis ejus ambulat. (Liber Iob 18, 8)