Znaleziono 1447 Wyniki dla: Sicut
Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 19)
et dixit: Amen dico vobis, nisi conversi fueritis, et efficiamini sicut parvuli, non intrabitis in regnum cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 3)
Quicumque ergo humiliaverit se sicut parvulus iste, hic est major in regno cælorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 4)
Quod si non audierit eos: dic ecclesiæ. Si autem ecclesiam non audierit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 17)
nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 33)
honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 19)
Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 14)
Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 28)
Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 6)
Si dixerimus, e cælo, dicet nobis: Quare ergo non credidistis illi? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam: omnes enim habebant Joannem sicut prophetam. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 26)
Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas: quoniam sicut prophetam eum habebant. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 46)
In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in cælo. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 30)