Znaleziono 1447 Wyniki dla: Sicut
Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis. (Liber Ecclesiasticus 16, 11)
Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutta aquæ maris deputati sunt: et sicut calculus arenæ, sic exigui anni in die ævi. (Liber Ecclesiasticus 18, 8)
Scientia sapientis tamquam inundatio abundabit, et consilium illius sicut fons vitæ permanet. (Liber Ecclesiasticus 21, 16)
Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt: (Liber Ecclesiasticus 22, 21)
Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper. (Liber Ecclesiasticus 22, 23)
Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. (Liber Ecclesiasticus 23, 11)
Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram. (Liber Ecclesiasticus 24, 6)
Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi ; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris: (Liber Ecclesiasticus 24, 20)
Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum: (Liber Ecclesiasticus 24, 35)
qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ. (Liber Ecclesiasticus 24, 37)
ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso. (Liber Ecclesiasticus 24, 41)
Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. (Liber Ecclesiasticus 25, 27)