Mosaico decorativo

Znaleziono 1447 Wyniki dla: Sicut

  • Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. (Liber I Maccabaeorum 6, 8)

  • Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis. (Liber I Maccabaeorum 6, 39)

  • et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius: propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)

  • et præliantibus non dabunt, neque subministrabunt triticum, arma, pecuniam, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum, nihil ab eis accipientes. (Liber I Maccabaeorum 8, 26)

  • et adjuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves, sicut placuit Romanis: et custodient mandata eorum absque dolo: (Liber I Maccabaeorum 8, 28)

  • Et dixit ad suos Jonathas: Surgamus, et pugnemus contra inimicos nostros: non est enim hodie sicut heri et nudiustertius: (Liber I Maccabaeorum 9, 44)

  • et ex his constituentur super negotia regni, quæ aguntur ex fide, et principes sint ex eis, et ambulent in legibus suis, sicut præcepit rex in terra Juda. (Liber I Maccabaeorum 10, 37)

  • Et nunc faciam tibi quod scripsisti: sed occurre mihi Ptolemaidam, ut videamus invicem nos, et spondeam tibi sicut dixisti. (Liber I Maccabaeorum 10, 56)

  • Et occurrit ei Alexander rex, et dedit ei Cleopatram filiam suam: et fecit nuptias ejus Ptolemaidæ, sicut reges in magna gloria. (Liber I Maccabaeorum 10, 58)

  • Populus autem stabat, sicut præceperat Jonathas: et laboraverunt equi eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 81)

  • Et misit ei fibulam auream, sicut consuetudo est dari cognatis regum. Et dedit ei Accaron, et omnes fines ejus, in possessionem. (Liber I Maccabaeorum 10, 89)

  • Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo. (Liber I Maccabaeorum 11, 1)


"Reze pelos infiéis, pelo Papa e por todas as necessidades espirituais da Santa Igreja." São Padre Pio de Pietrelcina