Znaleziono 1112 Wyniki dla: Separatio Abram et Lot terram Canaan

  • Et: Tu in principio, Domine, terram fundasti: et opera manuum tuarum sunt cæli. (Epistula ad Hebraeos 1, 10)

  • Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera, (Epistula ad Hebraeos 8, 4)

  • Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. (Epistula ad Hebraeos 11, 13)

  • Fide transierunt mare Rubrum tamquam per aridam terram: quod experti Ægyptii, devorati sunt. (Epistula ad Hebraeos 11, 29)

  • Videte ne recusetis loquentem. Si enim illi non effugerunt, recusantes eum, qui super terram loquebatur: multo magis nos, qui de cælis loquentem nobis avertimus. (Epistula ad Hebraeos 12, 25)

  • Cujus vox movit terram tunc: nunc autem repromittit, dicens: Adhuc semel, et ego movebo non solum terram, sed et cælum. (Epistula ad Hebraeos 12, 26)

  • Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. (Epistula Iacobi 5, 5)

  • Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. (Epistula Iacobi 5, 12)

  • Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non plueret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. (Epistula Iacobi 5, 17)

  • Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat. (Epistula II Petri 3, 13)

  • Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. (Apocalypsis Ioannis 5, 3)

  • Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram. (Apocalypsis Ioannis 5, 6)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina