Znaleziono 1479 Wyniki dla: Sen
(Eo quoque tempore cum essent in Silo, nullus ex eis ibi repertus est.) (Liber Iudicum 21, 9)
Revertimini, filiæ meæ, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios, (Liber Ruth 1, 12)
Tollens autem Booz decem viros de senioribus civitatis, dixit ad eos: Sedete hic. (Liber Ruth 4, 2)
et habeas qui consoletur animam tuam, et enutriat senectutem: de nuru enim tua natus est, quæ te diligit, et multo tibi melior est, quam si septem haberes filios. (Liber Ruth 4, 15)
Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial: quia ex multitudine doloris et mœroris mei locuta sum usque in præsens. (Liber I Samuelis 1, 16)
Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi: (Liber I Samuelis 2, 22)
Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis? (Liber I Samuelis 2, 27)
Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. (Liber I Samuelis 2, 31)
Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël: et non erit senex in domo tua omnibus diebus. (Liber I Samuelis 2, 32)
Cumque ille nominasset arcam Dei, cecidit de sella retrorsum juxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est. Senex enim erat vir et grandævus: et ipse judicavit Israël quadraginta annis. (Liber I Samuelis 4, 18)
Cumque surrexissent diluculo Azotii altera die, ecce Dagon jacebat pronus in terra ante arcam Domini: et tulerunt Dagon, et restituerunt eum in locum suum. (Liber I Samuelis 5, 3)
Porro Bethsamitæ metebant triticum in valle: et elevantes oculos suos, viderunt arcam, et gavisi sunt cum vidissent. (Liber I Samuelis 6, 13)