Znaleziono 115 Wyniki dla: Scientia libertas idoli cibo comedere conscientia

  • Infuderunt ergo sociis ut comederent: cumque gustassent de coctione, clamaverunt, dicentes: Mors in olla, vir Dei. Et non potuerunt comedere. (Liber II Regum 4, 40)

  • sapientia et scientia data sunt tibi: divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus nec ante te nec post te fuerit similis tui. (Liber II Paralipomenon 1, 12)

  • Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos, omnesque qui nudi erant, vestierunt de spoliis: cumque vestissent eos, et calceassent, et refecissent cibo ac potu, unxissentque propter laborem, et adhibuissent eis curam: quicumque ambulare non poterant, et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos jumentis, et adduxerunt Jericho civitatem palmarum ad fratres eorum, ipsique reversi sunt in Samariam. (Liber II Paralipomenon 28, 15)

  • Videbar quidem vobiscum manducare et bibere : sed ego cibo invisibili, et potu qui ab hominibus videri non potest, utor. (Liber Thobis 12, 19)

  • Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus. (Liber Iob 20, 21)

  • Ergo Job frustra aperit os suum, et absque scientia verba multiplicat. (Liber Iob 35, 16)

  • Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. (Liber Iob 36, 4)

  • Quis est iste qui celat consilium absque scientia? ideo insipienter locutus sum, et quæ ultra modum excederent scientiam meam. (Liber Iob 42, 3)

  • Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso? (Liber Psalmorum 72, 11)

  • Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum. (Liber Psalmorum 101, 5)

  • Mirabilis facta est scientia tua ex me ; confortata est, et non potero ad eam. (Liber Psalmorum 138, 6)

  • Judas autem Machabæus, qui decimus fuerat, secesserat in desertum locum, ibique inter feras vitam in montibus cum suis agebat: et fœni cibo vescentes, demorabantur, ne participes essent coinquinationis. (Liber II Maccabaeorum 5, 27)


“Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco. Se você pensasse em quanto uma só alma custou a Jesus, você nunca reclamaria!” São Padre Pio de Pietrelcina