Znaleziono 1277 Wyniki dla: Sanctus Terra
Et erit in die illa: sibilabit Dominus muscæ quæ est in extremo fluminum Ægypti, et api quæ est in terra Assur ; (Liber Isaiae 7, 18)
Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim et spinæ erunt in universa terra. (Liber Isaiae 7, 24)
Primo tempore alleviata est terra Zabulon et terra Nephthali: et novissimo aggravata est via maris trans Jordanem Galilææ gentium. (Liber Isaiae 9, 1)
In ira Domini exercituum conturbata est terra, et erit populus quasi esca ignis ; vir fratri suo non parcet. (Liber Isaiae 9, 19)
Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma ; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una. (Liber Isaiae 10, 17)
Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, quia repleta est terra scientia Domini, sicut aquæ maris operientes. (Liber Isaiae 11, 9)
Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israëli in die illa qua ascendit de terra Ægypti. (Liber Isaiae 11, 16)
Cantate Domino, quoniam magnifice fecit ; annuntiate hoc in universa terra. (Liber Isaiae 12, 5)
Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël. (Liber Isaiae 12, 6)
venientibus de terra procul, a summitate cæli ; Dominus, et vasa furoris ejus, ut disperdat omnem terram. (Liber Isaiae 13, 5)
Super hoc cælum turbabo ; et movebitur terra de loco suo, propter indignationem Domini exercituum, et propter diem iræ furoris ejus. (Liber Isaiae 13, 13)
Conquievit et siluit omnis terra, gavisa est et exsultavit ; (Liber Isaiae 14, 7)