Mosaico decorativo

Znaleziono 901 Wyniki dla: Rio

  • irrita faciens signa divinorum, et ariolos in furorem vertens ; convertens sapientes retrorsum, et scientiam eorum stultam faciens ; (Liber Isaiae 44, 25)

  • Ego ante te ibo, et gloriosos terræ humiliabo ; portas æreas conteram, et vectes ferreos confringam: (Liber Isaiae 45, 2)

  • Recordamini prioris sæculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus, nec est similis mei. (Liber Isaiae 46, 9)

  • Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea: repente operatus sum, et venerunt. (Liber Isaiae 48, 3)

  • Si averteris a sabbato pedem tuum facere voluntatem tuam in die sancto meo, et vocaveris sabbatum delicatum, et sanctum Domini gloriosum, et glorificaveris eum dum non facis vias tuas, et non invenitur voluntas tua, ut loquaris sermonem: (Liber Isaiae 58, 13)

  • in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. (Liber Isaiae 65, 16)

  • Ecce enim ego creo cælos novos, et terram novam ; et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor. (Liber Isaiae 65, 17)

  • Et nunc quid tibi vis in via Ægypti, ut bibas aquam turbidam? et quid tibi cum via Assyriorum, ut bibas aquam fluminis? (Liber Ieremiae 2, 18)

  • Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui: nullus avertet eam: omnes qui quærunt eam non deficient: in menstruis ejus invenient eam. (Liber Ieremiae 2, 24)

  • Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. (Liber Ieremiae 11, 10)

  • Attende, Domine, ad me, et audi vocem adversariorum meorum. (Liber Ieremiae 18, 19)

  • Venit autem Jeremias de Topheth, quo miserat eum Dominus ad prophetandum, et stetit in atrio domus Domini, et dixit ad omnem populum: (Liber Ieremiae 19, 14)


“As almas! As almas! Se alguém soubesse o preço que custam”. São Padre Pio de Pietrelcina