Znaleziono 1454 Wyniki dla: Rex
Præcepitque ei rex, ut in aula palatii moraretur, datis ei pro delatione muneribus. (Liber Esther 12, 5)
Rex maximus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum principibus et ducibus qui ejus imperio subjecti sunt, salutem. (Liber Esther 13, 1)
et dixit: Domine, Domine rex omnipotens, in ditione enim tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati, si decreveris salvare Israël. (Liber Esther 13, 9)
Et nunc, Domine rex, Deus Abraham, miserere populi tui, quia volunt nos inimici nostri perdere, et hæreditatem tuam delere. (Liber Esther 13, 15)
Et deprecabatur Dominum Deum Israël, dicens: Domine mi, qui rex noster es solus, adjuva me solitariam, et cujus præter te nullus est auxiliator alius. (Liber Esther 14, 3)
Memento, Domine, et ostende te nobis in tempore tribulationis nostræ, et da mihi fiduciam, Domine rex deorum, et universæ potestatis: (Liber Esther 14, 12)
Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam. (Liber Esther 15, 19)
Rex magnus Artaxerxes ab India usque Æthiopiam, centum viginti septem provinciarum ducibus ac principibus qui nostræ jussioni obediunt, salutem dicit. (Liber Esther 16, 1)
Unde eas litteras, quas sub nomine nostro ille direxerat, sciatis esse irritas. (Liber Esther 16, 17)
Tunc surrexit Job, et scidit vestimenta sua: et tonso capite corruens in terram, adoravit, (Liber Iob 1, 20)
tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus ; (Liber Iob 8, 5)
Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus, et calcet super eum, quasi rex, interitus. (Liber Iob 18, 14)
