Znaleziono 1454 Wyniki dla: Rex

  • Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. (Actus Apostolorum 15, 5)

  • Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, (Actus Apostolorum 18, 12)

  • Et cum dies aliquot transacti essent, Agrippa rex et Bernice descenderunt Cæsaream ad salutandum Festum. (Actus Apostolorum 25, 13)

  • Et dicit Festus: Agrippa rex, et omnes qui simul adestis nobiscum viri, videtis hunc de quo omnis multitudo Judæorum interpellavit me Jerosolymis, petentes et acclamantes non oportere eum vivere amplius. (Actus Apostolorum 25, 24)

  • De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam. (Actus Apostolorum 25, 26)

  • De omnibus quibus accusor a Judæis, rex Agrippa, æstimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie, (Actus Apostolorum 26, 2)

  • in quam duodecim tribus nostræ nocte ac die deservientes, sperant devenire. De qua spe accusor a Judæis, rex. (Actus Apostolorum 26, 7)

  • die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. (Actus Apostolorum 26, 13)

  • Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni: (Actus Apostolorum 26, 19)

  • Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. (Actus Apostolorum 26, 26)

  • Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. (Actus Apostolorum 26, 27)

  • Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis. (Actus Apostolorum 26, 30)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina