Znaleziono 1541 Wyniki dla: Regnum Roboam Hierusalem et tribus Iuda et civitates munitiones Israhel et Abias et Maacha filiam Absalom civile bellum regis Roban
Juravit ergo Moyses quod habitaret cum eo. Accepitque Sephoram filiam ejus uxorem : (Liber Exodus 2, 21)
Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab, sororem Nahason, quæ peperit ei Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar. (Liber Exodus 6, 23)
Extenditque Moyses manum in cælum : et factæ sunt tenebræ horribiles in universa terra Ægypti tribus diebus. (Liber Exodus 10, 22)
Induravitque Dominus cor Pharaonis regis Ægypti, et persecutus est filios Israël : at illi egressi sunt in manu excelsa. (Liber Exodus 14, 8)
Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)
Quia manus solii Domini, et bellum Domini erit contra Amalec, a generatione in generationem. (Liber Exodus 17, 16)
et vos eritis mihi in regnum sacerdotale, et gens sancta. Hæc sunt verba quæ loqueris ad filios Israël. (Liber Exodus 19, 6)
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)
Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. (Liber Exodus 21, 31)
Tribus vicibus per singulos annos mihi festa celebrabitis. (Liber Exodus 23, 14)
Scripsit autem Moyses universos sermones Domini : et mane consurgens, ædificavit altare ad radices montis, et duodecim titulos per duodecim tribus Israël. (Liber Exodus 24, 4)
Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. (Liber Exodus 28, 21)