Znaleziono 628 Wyniki dla: Regis
Præcepit quoque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens: Super altare majus offer holocaustum matutinum, et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificium ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum, et libamina eorum: et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes: altare vero æreum erit paratum ad voluntatem meam. (Liber II Regum 16, 15)
Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo: et ingressum regis exterius convertit in templum Domini propter regem Assyriorum. (Liber II Regum 16, 18)
Anno duodecimo Achaz regis Juda, regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israël novem annis. (Liber II Regum 17, 1)
Factum est enim, cum peccassent filii Israël Domino Deo suo, qui eduxerat eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos. (Liber II Regum 17, 7)
Anno tertio Osee filii Ela regis Israël, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda. (Liber II Regum 18, 1)
Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee filii Ela regis Israël, ascendit Salmanasar rex Assyriorum in Samariam, et oppugnavit eam, (Liber II Regum 18, 9)
et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israël, capta est Samaria: (Liber II Regum 18, 10)
Anno quartodecimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas. (Liber II Regum 18, 13)
Deditque Ezechias omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini et in thesauris regis. (Liber II Regum 18, 15)
Stetit itaque Rabsaces, et exclamavit voce magna judaice, et ait: Audite verba regis magni, regis Assyriorum. (Liber II Regum 18, 28)
neque fiduciam vobis tribuat super Dominum, dicens: Eruens liberabit nos Dominus, et non tradetur civitas hæc in manu regis Assyriorum. (Liber II Regum 18, 30)
Numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis Assyriorum? (Liber II Regum 18, 33)
