Mosaico decorativo

Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re

  • Dixit autem Dominus ad Moysen : Ingravatum est cor Pharaonis : non vult dimittere populum. (Liber Exodus 7, 14)

  • Vade ad eum mane, ecce egredietur ad aquas : et stabis in occursum ejus super ripam fluminis : et virgam quæ conversa est in draconem, tolles in manu tua. (Liber Exodus 7, 15)

  • Dicesque ad eum : Dominus Deus Hebræorum misit me ad te, dicens : Dimitte populum meum ut sacrificet mihi in deserto : et usque ad præsens audire noluisti. (Liber Exodus 7, 16)

  • Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et computrescent aquæ, et affligentur Ægyptii bibentes aquam fluminis. (Liber Exodus 7, 18)

  • Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt : computruitque fluvius, et non poterant Ægyptii bibere aquam fluminis, et fuit sanguis in tota terra Ægypti. (Liber Exodus 7, 21)

  • Avertitque se, et ingressus est domum suam, nec apposuit cor etiam hac vice. (Liber Exodus 7, 23)

  • Foderunt autem omnes Ægyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent : non enim poterant bibere de aqua fluminis. (Liber Exodus 7, 24)

  • Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum : Hæc dicit Dominus : Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi : (Liber Exodus 8, 1)

  • sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, (Liber Exodus 8, 2)

  • et ebulliet fluvius ranas : quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum : (Liber Exodus 8, 3)

  • Dixitque Moyses ad Pharaonem : Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo : et tantum in flumine remaneant. (Liber Exodus 8, 9)

  • Qui respondit : Cras. At ille : Juxta, inquit, verbum tuum faciam : ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. (Liber Exodus 8, 10)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina