Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Cui ille ait: Vidi somnia, nec est qui edisserat: quæ audivi te sapientissime conjicere. (Liber Genesis 41, 15)
Respondit Joseph: Absque me Deus respondebit prospera Pharaoni. (Liber Genesis 41, 16)
Narravit ergo Pharao quod viderat: Putabam me stare super ripam fluminis, (Liber Genesis 41, 17)
et septem boves de amne conscendere, pulchras nimis, et obesis carnibus: quæ in pastu paludis virecta carpebant. (Liber Genesis 41, 18)
nullum saturitatis dedere vestigium: sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore depressus, (Liber Genesis 41, 21)
Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine, oriebantur e stipula: (Liber Genesis 41, 23)
Respondit Joseph: Somnium regis unum est: quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni. (Liber Genesis 41, 25)
Septem boves pulchræ, et septem spicæ plenæ, septem ubertatis anni sunt: eamdemque vim somnii comprehendunt. (Liber Genesis 41, 26)
Septem quoque boves tenues atque macilentæ, quæ ascenderunt post eas, et septem spicæ tenues, et vento urente percussæ, septem anni venturæ sunt famis. (Liber Genesis 41, 27)
quos sequentur septem anni alii tantæ sterilitatis, ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia: consumptura est enim fames omnem terram, (Liber Genesis 41, 30)
Quod autem vidisti secundo ad eamdem rem pertinens somnium: firmitatis indicium est, eo quod fiat sermo Dei, et velocius impleatur. (Liber Genesis 41, 32)
Nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium, et præficiat eum terræ Ægypti: (Liber Genesis 41, 33)