Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Dixitque Esau: Quænam sunt istæ turmæ quas obviam habui? Respondit: Ut invenirem gratiam coram domino meo. (Liber Genesis 33, 8)
et suscipe benedictionem quam attuli tibi, et quam donavit mihi Deus tribuens omnia. Vix fratre compellente, suscipiens, (Liber Genesis 33, 11)
Dixitque Jacob: Nosti, domine mi, quod parvulos habeam teneros, et oves, et boves fœtas mecum: quas si plus in ambulando fecero laborare, morientur una die cuncti greges. (Liber Genesis 33, 13)
Respondit Esau: Oro te, ut de populo qui mecum est, saltem socii remaneant viæ tuæ. Non est, inquit, necesse: hoc uno tantum indigeo, ut inveniam gratiam in conspectu tuo, domine mi. (Liber Genesis 33, 15)
Reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir. (Liber Genesis 33, 16)
Transivitque in Salem urbem Sichimorum, quæ est in terra Chanaan, postquam reversus est de Mesopotamia Syriæ: et habitavit juxta oppidum. (Liber Genesis 33, 18)
Et erecto ibi altari, invocavit super illud fortissimum Deum Israël. (Liber Genesis 33, 20)
Egressa est autem Dina filia Liæ ut videret mulieres regionis illius. (Liber Genesis 34, 1)
Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem. (Liber Genesis 34, 4)
Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent. (Liber Genesis 34, 5)
Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, (Liber Genesis 34, 6)
ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod fœdam rem operatus esset in Israël et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. (Liber Genesis 34, 7)