Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fœnum, et flos ejus decidit, et decor vultus ejus deperiit: ita et dives in itineribus suis marcescet. (Epistula Iacobi 1, 11)
Beatus vir qui suffert tentationem: quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se. (Epistula Iacobi 1, 12)
Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi. (Epistula Iacobi 1, 16)
Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. (Epistula Iacobi 1, 17)
Voluntarie enim genuit nos verbo veritatis, ut simus initium aliquod creaturæ ejus. (Epistula Iacobi 1, 18)
Scitis, fratres mei dilectissimi. Sit autem omnis homo velox ad audiendum: tardus autem ad loquendum, et tardus ad iram. (Epistula Iacobi 1, 19)
Propter quod abjicientes omnem immunditiam, et abundantiam malitiæ, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras. (Epistula Iacobi 1, 21)
Estote autem factores verbi, et non auditores tantum: fallentes vosmetipsos. (Epistula Iacobi 1, 22)
Si quis autem putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio. (Epistula Iacobi 1, 26)
Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem, hæc est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. (Epistula Iacobi 1, 27)
Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. (Epistula Iacobi 2, 1)
Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu, (Epistula Iacobi 2, 2)
