Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Cupimus autem unumquemque vestrum eamdem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem: (Epistula ad Hebraeos 6, 11)
ut non segnes efficiamini, verum imitatores eorum, qui fide, et patientia hæreditabunt promissiones. (Epistula ad Hebraeos 6, 12)
Abrahæ namque promittens Deus, quoniam neminem habuit, per quem juraret, majorem, juravit per semetipsum, (Epistula ad Hebraeos 6, 13)
Et sic longanimiter ferens, adeptus est repromissionem. (Epistula ad Hebraeos 6, 15)
Homines enim per majorem sui jurant: et omnis controversiæ eorum finis, ad confirmationem, est juramentum. (Epistula ad Hebraeos 6, 16)
In quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis hæredibus, immobilitatem consilii sui, interposuit jusjurandum: (Epistula ad Hebraeos 6, 17)
ut per duas res immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad tenendam propositam spem, (Epistula ad Hebraeos 6, 18)
Hic enim Melchisedech, rex Salem, sacerdos Dei summi, qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum, et benedixit ei: (Epistula ad Hebraeos 7, 1)
cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis, (Epistula ad Hebraeos 7, 2)
sine patre, sine matre, sine genealogia, neque initium dierum, neque finem vitæ habens, assimilatus autem Filio Dei, manet sacerdos in perpetuum. (Epistula ad Hebraeos 7, 3)
Et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes, mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem, id est, a fratribus suis: quamquam et ipsi exierint de lumbis Abrahæ. (Epistula ad Hebraeos 7, 5)
Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit. (Epistula ad Hebraeos 7, 6)