Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
in operibus bonis testimonium habens, si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
Adolescentiores autem viduas devita: cum enim luxuriatæ fuerint in Christo, nubere volunt: (Epistula I ad Timotheum 5, 11)
simul autem et otiosæ discunt circuire domos: non solum otiosæ, sed et verbosæ, et curiosæ, loquentes quæ non oportet. (Epistula I ad Timotheum 5, 13)
Volo ergo juniores nubere, filios procreare, matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia. (Epistula I ad Timotheum 5, 14)
Jam enim quædam conversæ sunt retro Satanam. (Epistula I ad Timotheum 5, 15)
Si quis fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia: ut iis quæ vere viduæ sunt, sufficiat. (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo et doctrina. (Epistula I ad Timotheum 5, 17)
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus aut tribus testibus. (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
Peccantes coram omnibus argue: ut et ceteri timorem habeant. (Epistula I ad Timotheum 5, 20)
Noli adhuc aquam bibere, sed modico vino utere propter stomachum tuum, et frequentes tuas infirmitates. (Epistula I ad Timotheum 5, 23)
Quicumque sunt sub jugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur, ne nomen Domini et doctrina blasphemetur. (Epistula I ad Timotheum 6, 1)
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare. (Epistula I ad Timotheum 6, 2)