Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suæ, (Epistula ad Colossenses 1, 13)
in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum: (Epistula ad Colossenses 1, 14)
qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ: (Epistula ad Colossenses 1, 15)
quoniam in ipso condita sunt universa in cælis, et in terra, visibilia, et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates: omnia per ipsum et in ipso creata sunt: (Epistula ad Colossenses 1, 16)
quia in ipso complacuit, omnem plenitudinem inhabitare: (Epistula ad Colossenses 1, 19)
et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis ejus, sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt. (Epistula ad Colossenses 1, 20)
nunc autem reconciliavit in corpore carnis ejus per mortem, exhibere vos sanctos, et immaculatos, et irreprehensibiles coram ipso: (Epistula ad Colossenses 1, 22)
si tamen permanetis in fide fundati, et stabiles, et immobiles a spe Evangelii, quod audistis, quod prædicatum est in universa creatura, quæ sub cælo est, cujus factus sum ego Paulus minister. (Epistula ad Colossenses 1, 23)
Qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis, et adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia: (Epistula ad Colossenses 1, 24)
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ, (Epistula ad Colossenses 1, 27)
Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne: (Epistula ad Colossenses 2, 1)
Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ. (Epistula ad Colossenses 2, 5)