Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. (Epistula II ad Corinthios 11, 10)
Quare? quia non diligo vos? Deus scit. (Epistula II ad Corinthios 11, 11)
Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. (Epistula II ad Corinthios 11, 15)
Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. (Epistula II ad Corinthios 11, 20)
Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. (Epistula II ad Corinthios 11, 23)
in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: (Epistula II ad Corinthios 11, 26)
in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, (Epistula II ad Corinthios 11, 27)
Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: (Epistula II ad Corinthios 11, 32)
Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. (Epistula II ad Corinthios 12, 1)
Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. (Epistula II ad Corinthios 12, 2)
Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: (Epistula II ad Corinthios 12, 3)
Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. (Epistula II ad Corinthios 12, 7)