Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit. (Epistula I ad Corinthios 14, 25)
Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant. (Epistula I ad Corinthios 14, 26)
Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretetur. (Epistula I ad Corinthios 14, 27)
Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo. (Epistula I ad Corinthios 14, 28)
Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent. (Epistula I ad Corinthios 14, 29)
Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat. (Epistula I ad Corinthios 14, 30)
Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur: (Epistula I ad Corinthios 14, 31)
Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit. (Epistula I ad Corinthios 14, 34)
Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia. (Epistula I ad Corinthios 14, 35)
Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere. (Epistula I ad Corinthios 14, 39)
Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod prædicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, (Epistula I ad Corinthios 15, 1)
per quod et salvamini: qua ratione prædicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. (Epistula I ad Corinthios 15, 2)