Mosaico decorativo

Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re

  • Ministrantibus autem illis Domino, et jejunantibus, dixit illis Spiritus Sanctus: Segregate mihi Saulum et Barnabam in opus ad quod assumpsi eos. (Actus Apostolorum 13, 2)

  • qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente. Hic, accersitis Barnaba et Saulo, desiderabat audire verbum Dei. (Actus Apostolorum 13, 7)

  • Resistebat autem illis Elymas magus (sic enim interpretatur nomen ejus), quærens avertere proconsulem a fide. (Actus Apostolorum 13, 8)

  • Saulus autem, qui et Paulus, repletus Spiritu Sancto, intuens in eum, (Actus Apostolorum 13, 9)

  • dixit: O plene omni dolo et omni fallacia, fili diaboli, inimice omnis justitiæ, non desinis subvertere vias Domini rectas. (Actus Apostolorum 13, 10)

  • Et nunc ecce manus Domini super te, et eris cæcus, non videns solem usque ad tempus. Et confestim cecidit in eum caligo et tenebræ: et circuiens quærebat qui ei manum daret. (Actus Apostolorum 13, 11)

  • Tunc proconsul cum vidisset factum, credidit admirans super doctrina Domini. (Actus Apostolorum 13, 12)

  • Et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo erant, venerunt Pergen Pamphyliæ. Joannes autem discedens ab eis, reversus est Jerosolymam. (Actus Apostolorum 13, 13)

  • Illi vero pertranseuntes Pergen, venerunt Antiochiam Pisidiæ: et ingressi synagogam die sabbatorum, sederunt. (Actus Apostolorum 13, 14)

  • Post lectionem autem legis et prophetarum, miserunt principes synagogæ ad eos, dicentes: Viri fratres, si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem, dicite. (Actus Apostolorum 13, 15)

  • Deus plebis Israël elegit patres nostros, et plebem exaltavit cum essent incolæ in terra Ægypti, et in brachio excelso eduxit eos ex ea, (Actus Apostolorum 13, 17)

  • et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto. (Actus Apostolorum 13, 18)


"Deus não opera prodígios onde não há fé." São Padre Pio de Pietrelcina