Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, (Actus Apostolorum 4, 27)
facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. (Actus Apostolorum 4, 28)
Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, (Actus Apostolorum 4, 29)
Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. (Actus Apostolorum 4, 31)
Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. (Actus Apostolorum 4, 32)
Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. (Actus Apostolorum 4, 33)
Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, (Actus Apostolorum 4, 34)
Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, (Actus Apostolorum 4, 36)
cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum. (Actus Apostolorum 4, 37)
Vir autem quidam nomine Ananias, cum Saphira uxore suo vendidit agrum, (Actus Apostolorum 5, 1)
et fraudavit de pretio agri, conscia uxore sua: et afferens partem quamdam, ad pedes Apostolorum posuit. (Actus Apostolorum 5, 2)
Dixit autem Petrus: Anania, cur tentavit Satanas cor tuum, mentiri te Spiritui Sancto, et fraudare de pretio agri? (Actus Apostolorum 5, 3)