Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi. (Evangelium secundum Ioannem 8, 45)
Quis ex vobis arguet me de peccato? si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi? (Evangelium secundum Ioannem 8, 46)
Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis. (Evangelium secundum Ioannem 8, 47)
Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes? (Evangelium secundum Ioannem 8, 48)
Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me. (Evangelium secundum Ioannem 8, 49)
Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis? (Evangelium secundum Ioannem 8, 53)
Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est, (Evangelium secundum Ioannem 8, 54)
Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est. (Evangelium secundum Ioannem 8, 56)
Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum. (Evangelium secundum Ioannem 8, 58)
Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. (Evangelium secundum Ioannem 8, 59)
et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? (Evangelium secundum Ioannem 9, 2)
Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. (Evangelium secundum Ioannem 9, 3)