Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 44)
Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem: est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis. (Evangelium secundum Ioannem 5, 45)
Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. (Evangelium secundum Ioannem 5, 46)
Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis? (Evangelium secundum Ioannem 5, 47)
Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis: (Evangelium secundum Ioannem 6, 1)
Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat. (Evangelium secundum Ioannem 6, 7)
Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: (Evangelium secundum Ioannem 6, 8)
Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discubuerunt ergo viri, numero quasi quinque millia. (Evangelium secundum Ioannem 6, 10)
Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. (Evangelium secundum Ioannem 6, 12)
Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum. (Evangelium secundum Ioannem 6, 14)
Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus. (Evangelium secundum Ioannem 6, 15)
Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. (Evangelium secundum Ioannem 6, 16)