Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui: Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est. (Liber Leviticus 10, 12)
Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: (Liber Leviticus 10, 14)
eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus. (Liber Leviticus 10, 15)
Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: (Liber Leviticus 10, 16)
præsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut præceptum est mihi? (Liber Leviticus 10, 18)
Respondit Aaron: Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino: mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cæremoniis mente lugubri? (Liber Leviticus 10, 19)
Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem. (Liber Leviticus 10, 20)
Dicite filiis Israël: Hæc sunt animalia quæ comedere debetis de cunctis animantibus terræ: (Liber Leviticus 11, 2)
Quidquid autem ruminat quidem, et habet ungulam, sed non dividit eam, sicut camelus et cetera, non comedetis illud, et inter immunda reputabitis. (Liber Leviticus 11, 4)
Hæc sunt quæ de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis: aquilam, et gryphem, et haliæetum, (Liber Leviticus 11, 13)
et milvum ac vulturem juxta genus suum, (Liber Leviticus 11, 14)
struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: (Liber Leviticus 11, 16)