Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum. (Evangelium secundum Lucam 23, 17)
qui erat propter seditionem quamdam factam in civitate et homicidium missus in carcerem. (Evangelium secundum Lucam 23, 19)
Iterum autem Pilatus locutus est ad eos, volens dimittere Jesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 20)
At illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur: et invalescebant voces eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 23)
Dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem, quem petebant: Jesum vero tradidit voluntati eorum. (Evangelium secundum Lucam 23, 25)
Et cum ducerent eum, apprehenderunt Simonem quemdam Cyrenensem venientem de villa: et imposuerunt illi crucem portare post Jesum. (Evangelium secundum Lucam 23, 26)
Conversus autem ad illas Jesus, dixit: Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete et super filios vestros. (Evangelium secundum Lucam 23, 28)
Quoniam ecce venient dies in quibus dicent: Beatæ steriles, et ventres qui non genuerunt, et ubera quæ non lactaverunt. (Evangelium secundum Lucam 23, 29)
Tunc incipient dicere montibus: Cadite super nos ; et collibus: Operite nos. (Evangelium secundum Lucam 23, 30)
Ducebantur autem et alii duo nequam cum eo, ut interficerentur. (Evangelium secundum Lucam 23, 32)
Illudebant autem ei et milites accedentes, et acetum offerentes ei, (Evangelium secundum Lucam 23, 36)
et dicentes: Si tu es rex Judæorum, salvum te fac. (Evangelium secundum Lucam 23, 37)