Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus. (Evangelium secundum Lucam 4, 13)
Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo. (Evangelium secundum Lucam 4, 14)
Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere. (Evangelium secundum Lucam 4, 16)
Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat: (Evangelium secundum Lucam 4, 17)
Spiritus Domini super me: propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde, (Evangelium secundum Lucam 4, 18)
prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis. (Evangelium secundum Lucam 4, 19)
Et cum plicuisset librum, reddidit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 20)
Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. (Evangelium secundum Lucam 4, 21)
Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph? (Evangelium secundum Lucam 4, 22)
et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam. (Evangelium secundum Lucam 4, 26)
Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes. (Evangelium secundum Lucam 4, 28)
Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem: et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum. (Evangelium secundum Lucam 4, 29)