Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
Si autem manus tua, vel pes tuus scandalizat te, abscide eum, et projice abs te: bonum tibi est ad vitam ingredi debilem, vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habentem mitti in ignem æternum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 8)
Et si oculus tuus scandalizat te, erue eum, et projice abs te: bonum tibi est cum uno oculo in vitam intrare, quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 9)
Venit enim Filius hominis salvare quod perierat. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 11)
Quid vobis videtur? si fuerint alicui centum oves, et erravit una ex eis: nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et vadit quærere eam quæ erravit? (Evangelium secundum Matthaeum 18, 12)
Sic non est voluntas ante Patrem vestrum, qui in cælis est, ut pereat unus de pusillis istis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 14)
Si autem peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te, et ipsum solum: si te audierit, lucratus eris fratrem tuum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 15)
Si autem te non audierit, adhibe tecum adhuc unum, vel duos, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 16)
Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 19)
Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 20)
Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 23)
Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 24)
Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 25)