Znaleziono 20371 Wyniki dla: Re
tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, (Liber Exodus 18, 2)
et duos filios ejus : quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre : Advena fui in terra aliena ; (Liber Exodus 18, 3)
Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum : salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, (Liber Exodus 18, 7)
narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël : universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. (Liber Exodus 18, 8)
Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo : veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. (Liber Exodus 18, 12)
Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. (Liber Exodus 18, 13)
Cui respondit Moyses : Venit ad me populus quærens sententiam Dei : (Liber Exodus 18, 15)
At ille : Non bonam, inquit, rem facis. (Liber Exodus 18, 17)
Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est : ultra vires tuas est negotium ; solus illud non poteris sustinere. (Liber Exodus 18, 18)
Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum : (Liber Exodus 18, 19)
ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. (Liber Exodus 18, 20)
qui judicent populum omni tempore : quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent : leviusque sit tibi, partito in alios onere. (Liber Exodus 18, 22)