Znaleziono 892 Wyniki dla: Rad
Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 21)
At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 23)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 25)
Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite jam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 45)
Surgite, eamus: ecce appropinquavit qui me tradet. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 46)
Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 48)
Principes autem sacerdotum, et omne concilium, quærebant falsum testimonium contra Jesum, ut eum morti traderent: (Evangelium secundum Matthaeum 26, 59)
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 1)
Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 2)
Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, (Evangelium secundum Matthaeum 27, 3)
dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 4)