Znaleziono 761 Wyniki dla: Quid

  • Ait Moyses ad Deum : Ecce ego vadam ad filios Israël, et dicam eis : Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi : Quod est nomen ejus ? quid dicam eis ? (Liber Exodus 3, 13)

  • Dixit ergo ad eum : Quid est quod tenes in manu tua ? Respondit : Virga. (Liber Exodus 4, 2)

  • Perge, igitur, et ego ero in ore tuo : doceboque te quid loquaris. (Liber Exodus 4, 12)

  • Loquere ad eum, et pone verba mea in ore ejus : et ego ero in ore tuo, et in ore illius, et ostendam vobis quid agere debeatis. (Liber Exodus 4, 15)

  • Cuncti greges pergent nobiscum ; non remanebit ex eis ungula : quæ necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri : præsertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum perveniamus. (Liber Exodus 10, 26)

  • Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni : caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. (Liber Exodus 12, 9)

  • Nec remanebit quidquam ex eo usque mane ; si quid residuum fuerit, igne comburetis. (Liber Exodus 12, 10)

  • Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid est hoc ? respondebis ei : In manu forti eduxit nos Dominus de terra Ægypti, de domo servitutis. (Liber Exodus 13, 14)

  • Erit igitur quasi signum in manu tua, et quasi appensum quid, ob recordationem, inter oculos tuos : eo quod in manu forti eduxit nos Dominus de Ægypto. (Liber Exodus 13, 16)

  • Et nuntiatum est regi Ægyptiorum quod fugisset populus : immutatumque est cor Pharaonis et servorum ejus super populo, et dixerunt : Quid voluimus facere ut dimitteremus Israël, ne serviret nobis ? (Liber Exodus 14, 5)

  • et dixerunt ad Moysen : Forsitan non erant sepulchra in Ægypto, ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine : quid hoc facere voluisti, ut educeres nos ex Ægypto ? (Liber Exodus 14, 11)

  • Dixitque Dominus ad Moysen : Quid clamas ad me ? loquere filiis Israël ut proficiscantur. (Liber Exodus 14, 15)


“Um dia você verá surgir o infalível triunfo da justiça Divina sobre a injustiça humana”. São Padre Pio de Pietrelcina