Znaleziono 2426 Wyniki dla: Quia
sicut scriptum est in lege Domini: Quia omne masculinum adaperiens vulvam, sanctum Domino vocabitur: (Evangelium secundum Lucam 2, 23)
quia viderunt oculi mei salutare tuum, (Evangelium secundum Lucam 2, 30)
Et ait ad illos: Quid est quod me quærebatis? nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt, oportet me esse? (Evangelium secundum Lucam 2, 49)
Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere: Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ. (Evangelium secundum Lucam 3, 8)
Et respondit ad illum Jesus: Scriptum est: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei. (Evangelium secundum Lucam 4, 4)
et ait illi: Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum: quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa. (Evangelium secundum Lucam 4, 6)
et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum. (Evangelium secundum Lucam 4, 11)
Cœpit autem dicere ad illos: Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris. (Evangelium secundum Lucam 4, 21)
Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua. (Evangelium secundum Lucam 4, 24)
Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius. (Evangelium secundum Lucam 4, 32)
Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes: Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? (Evangelium secundum Lucam 4, 36)
Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia: Quia tu es Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui: quia sciebant ipsum esse Christum. (Evangelium secundum Lucam 4, 41)