Znaleziono 2426 Wyniki dla: Quia
Væ eis, quoniam recesserunt a me ! vastabuntur, quia prævaricati sunt in me, et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. (Prophetia Osee 7, 13)
Quia ex Israël et ipse est: artifex fecit illum, et non est deus ; quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariæ. (Prophetia Osee 8, 6)
Quia ventum seminabunt, et turbinem metent: culmus stans non est in eo ; germen non faciet farinam: quod etsi fecerit, alieni comedent eam. (Prophetia Osee 8, 7)
Quia ipsi ascenderunt ad Assur, onager solitarius sibi ; Ephraim munera dederunt amatoribus. (Prophetia Osee 8, 9)
Quia multiplicavit Ephraim altaria ad peccandum ; factæ sunt ei aræ in delictum. (Prophetia Osee 8, 11)
Noli lætari, Israël ; noli exsultare sicut populi: quia fornicatus es a Deo tuo ; dilexisti mercedem super omnes areas tritici. (Prophetia Osee 9, 1)
Non libabunt Domino vinum, et non placebunt ei. Sacrificia eorum quasi panis lugentium ; omnes qui comedent eum, contaminabuntur: quia panis eorum animæ ipsorum: non intrabit in domum Domini. (Prophetia Osee 9, 4)
Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos ; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes. (Prophetia Osee 9, 15)
Abjiciet eos Deus meus, quia non audierunt eum, et erunt vagi in nationibus. (Prophetia Osee 9, 17)
Quia nunc dicent: Non est rex nobis, non enim timemus Dominum ; et rex quid faciet nobis? (Prophetia Osee 10, 3)
Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariæ ; quia luxit super eum populus ejus, et æditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. (Prophetia Osee 10, 5)
Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, quia confisus es in viis tuis, in multitudine fortium tuorum. (Prophetia Osee 10, 13)