Znaleziono 219 Wyniki dla: Quatuor

  • Et scripsit Antiochus adolescens Jonathæ, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quatuor civitates, ut sis de amicis regis. (Liber I Maccabaeorum 11, 57)

  • Et statuit septem pyramidas, unam contra unam, patri et matri, et quatuor fratribus: (Liber I Maccabaeorum 13, 28)

  • Machabæus autem et qui cum eo erant, lætantes obsederunt præsidium diebus quatuor. (Liber II Maccabaeorum 10, 33)

  • Et dato signo suis Dei victoriæ, juvenibus fortissimis electis nocte aggressus aulam regiam, in castris interfecit viros quatuor millia, et maximum elephantorum cum his qui superpositi fuerant: (Liber II Maccabaeorum 13, 15)

  • Quatuor sunt minima terræ, et ipsa sunt sapientiora sapientibus: (Liber Proverbiorum 30, 24)

  • In veste enim poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum ; et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta, et magnificentia tua in diademate capitis illius sculpta erat. (Liber Sapientiae 18, 24)

  • Verbum nequam immutabit cor: ex quo partes quatuor oriuntur: bonum et malum, vita et mors: et dominatrix illorum est assidua lingua. Est vir astutus multorum eruditor, et animæ suæ inutilis est. (Liber Ecclesiasticus 37, 21)

  • Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ. (Liber Isaiae 11, 12)

  • Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël. (Liber Isaiae 17, 6)

  • Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia cæli et bestias terræ ad devorandum et dissipandum. (Liber Ieremiae 15, 3)

  • Cumque legisset Judi tres pagellas vel quatuor, scidit illud scalpello scribæ, et projecit in ignem qui erat super arulam, donec consumeretur omne volumen igni qui erat in arula. (Liber Ieremiae 36, 23)

  • et inducam super Ælam quatuor ventos a quatuor plagis cæli, et ventilabo eos in omnes ventos istos, et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam. (Liber Ieremiae 49, 36)


“E’ na dor que o amor se torna mais forte.” São Padre Pio de Pietrelcina