Znaleziono 629 Wyniki dla: Propter
super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus. (Liber Ecclesiasticus 40, 10)
De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. (Liber Ecclesiasticus 41, 10)
Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. (Liber Ecclesiasticus 43, 28)
et filii eorum propter illos usque in æternum manent: semen eorum et gloria eorum non derelinquetur. (Liber Ecclesiasticus 44, 13)
Et in Isaac eodem modo fecit, propter Abraham patrem ejus. (Liber Ecclesiasticus 44, 24)
Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. (Liber Ecclesiasticus 45, 22)
Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 14)
Possedi cum ipsa cor ab initio: propter hoc, non derelinquar. (Liber Ecclesiasticus 51, 28)
Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu ! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis. (Liber Isaiae 1, 24)
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet ; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)
Propter hoc dabit Dominus ipse vobis signum: ecce virgo concipiet, et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel. (Liber Isaiae 7, 14)
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas fluminis fortes et multas, regem Assyriorum, et omnem gloriam ejus, et ascendet super omnes rivos ejus, et fluet super universas ripas ejus ; (Liber Isaiae 8, 7)
