Znaleziono 1187 Wyniki dla: Promissa Terra
De terra usque ad superiora portæ, cherubim et palmæ cælatæ erant in pariete templi. (Prophetia Ezechielis 41, 20)
Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta. (Prophetia Ezechielis 42, 6)
Et ecce gloria Dei Israël ingrediebatur per viam orientalem: et vox erat ei quasi vox aquarum multarum, et terra splendebat a majestate ejus. (Prophetia Ezechielis 43, 2)
Cumque cœperitis terram dividere sortito, separate primitias Domino, sanctificatum de terra, longitudine viginti quinque millia, et latitudine decem millia: sanctificatum erit in omni termino ejus per circuitum. (Prophetia Ezechielis 45, 1)
Sanctificatum de terra erit sacerdotibus ministris sanctuarii, qui accedunt ad ministerium Domini: et erit eis locus in domos, et in sanctuarium sanctitatis. (Prophetia Ezechielis 45, 4)
De terra erit ei possessio in Israël, et non depopulabuntur ultra principes populum meum: sed terram dabunt domui Israël secundum tribus eorum. (Prophetia Ezechielis 45, 8)
Possidebitis autem eam singuli æque ut frater suus, super quam levavi manum meam ut darem patribus vestris: et cadet terra hæc vobis in possessionem. (Prophetia Ezechielis 47, 14)
Hæc est terra quam mittetis in sortem tribubus Israël, et hæ partitiones earum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 48, 29)
quia, Domine, imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. (Prophetia Danielis 3, 37)
Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 74)
Benedicite, universa germinantia in terra, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. (Prophetia Danielis 3, 76)
Nabuchodonosor rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. (Prophetia Danielis 3, 98)